Jump to content

Matrix (mathematica)

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: matrix.

Matrix in mathematica est tabula numerorum formae rectangularis. Hi numeri matricis “elementa” vel “componentia” scilicet elementa vel fortasse relata scilicet elementa in matrice vocantur.

Matricis nomen Iacobus Ioseph Sylvester mathematicus Anglicus finxit.

Genus matricis numero transversorum et directorum ordinum (i.e. numerus “versuum” et “columnarum”) definitur. Quodcumque matricis elementum ad quemdam ordinem tranversum et ad quemdam directum pertinet. Haec matrix exempli gratia ordines duos transversos et tres directos habet et nomine matricis 2×3 designatur:

(a11a12a13a21a22a23) vel [a11a12a13a21a22a23]

Si ordinum numerus directorum est idem quam transversorum, matrix vocatur “quadrata”.

His cum matricibus operationes mathematicae perfieri possunt sicut additio, subtractio vel multiplicatio. Alia operatio specialis quae cum illis matricibus fieri potest, quae sunt regulares, est inversio. Et alia operatio est transpositio.

Matrix alii vel addi vel subtrahi potest

[recensere | fontem recensere]

Si duae matrices sunt eiusdem typi alia alii addi possunt vel alia matrix ab alia subtrahi potest.

Haec est summa duarum matricum:m×n:

A+B:=(aij+bij)i=1,…,m; j=1,…,n

Ad exemplum:

(1−32127)+(03521−1)=(1+0−3+32+51+22+17+(−1))=(107336)

Multiplicatio

[recensere | fontem recensere]

Matrix cum numero scalari multiplicetur

[recensere | fontem recensere]

Matrix cum numero scalari multiplicatur eo modo, quod omnia matricis elementa multiplicantur cum numero scalari:

λ⋅A:=(λ⋅aij)i=1,…,m; j=1,…,n

Hoc in exemplo numerus scalaris est 5:

5⋅(1−32127)=(5⋅15⋅(−3)5⋅25⋅15⋅25⋅7)=(5−151051035)

Matrix cum alia matrice multiplicetur

[recensere | fontem recensere]
Productum matricum A et B: elementum flavum colore producti est p12=a11b12+a12b21, et elementum viridem producti est p33=a31b13+a32b23

Duae matrices multiplicari possunt si numerus ordinum transversorum laevae matricis est idem quam numerus ordinum directorum dextrae.

Productum matricis l×m-Matrix A=(aij)i=1…l,j=1…m cum alii m×n-Matrix B=(bij)i=1…m,j=1…n est l×n-Matrix C=(cij)i=1…l,j=1…n, cuius elementa relata computantur multiplicando unum elementum lineolae primae matricis cum vectore directo aliae matricis:

cij=∑k=1maik⋅bkj

Computationis exemplum:

(123456)⋅(6−1320−3)=(1⋅6+2⋅3+3⋅01⋅(−1)+2⋅2+3⋅(−3)4⋅6+5⋅3+6⋅04⋅(−1)+5⋅2+6⋅(−3))=(12−639−12)

Matrix quadrata cum se ipsa multiplicetur

[recensere | fontem recensere]

Matrix quadrata A sit:

A=(123456789)

Matrix A cum se ipsa multiplicatur sic:

(123456789)⋅(123456789)=(1⋅1+2⋅4+3⋅71⋅2+2⋅5+3⋅81⋅3+2⋅6+3⋅94⋅1+5⋅4+6⋅74⋅2+5⋅5+6⋅84⋅3+5⋅6+6⋅97⋅1+8⋅4+9⋅77⋅2+8⋅5+9⋅87⋅3+8⋅6+9⋅9)=(303642668196102122150)

Eo modo matrix A est elevata ad potentiam secundam.

Matrix idemfactor est matrix quadrata diagonalis, cuius omnia elementa in diagonale principali sunt 1 et omnia alia sunt 0; signum talis matricis est I, vel In ubi n est numerus ordinum et columnum.

I3=(100010001)

Deinde, omni matrice A, AI = IA = A.

Matricis transpositio

[recensere | fontem recensere]

Si est matrix A=(aij) cum forma m×n, matricis transpositum[1] est AT=(aji) forma n×m, id est haec matrix

A=(a11…a1n⋮⋱⋮am1…amn)

habet matricem transpositum

AT=(a11…am1⋮⋱⋮a1n…amn).

Exemplum:

(18−34−25)T=(148−2−35).

Nexus interni

  1. ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est (barbarice: transpose). Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.