Grex (mathematica)
Grex[1] (vel fortasse gruppus[1] vel fortasse caterva[1]) est structura algebraica abstracta quae est aggregatio operatione instructa inter bina classis elementa invertibilia associativaque. Unum gregis elementum est idemfactor; i.e. operatio inter eundemfactorem et quodlibet elementum hoc elementum facit (si vocamus eundemfactorem e, tunc e · a = a omni a). Grex sub operatione clauditur; hoc est, si a et b sunt elementa gregis, deinde a · b est elementum.
Theoria gregum est pars mathematicae quae de gregibus tractat.
Grex Abelianus est grex cuius operatio commutativa est; hoc est, si a et b sunt elementa gregis, deinde a · b = b · a. Nomen honorem dat Nicolao Henrico Abel(en), mathematico norvegico.
Evaristus Galois francogallus primus nomen "gregem" dedit his structuris corporis.
Definitio
[recensere | fontem recensere]Grex est aggregatio cum operatione inter bina elementa eius. Haec operatio quoque haec axiomata habet:
Clausitas
[recensere | fontem recensere]Pro omnia elementa in grege, quoque in grege est.
Omnibus in grege,
Elementum Idemfactor
[recensere | fontem recensere]Est elementum gregis, “idemfaciens” vocatur (et saepe scribitur), quod omnia alia elementa gregis sub operatione non mutat. In alia verba, haec identitas est apta:
Elementum Inversum
[recensere | fontem recensere]Pro omnia elementa in grege, est elementum appellatum "inversum" (), tale ut Elementum quod suum inversum est appellatur involutio(en).
Grex numerorum
[recensere | fontem recensere]Numeri integri, sub additione, sunt grex Abelianus. Nam si a et b sunt integri, a + b quoque integer est; 0 est idemfactor; et -a est elementum inversum elementi a (a + -a est enim idemfactor).
Grex matricum, vel grex linearis
[recensere | fontem recensere]Omnibus numeris naturalibus m et n, aggregatio matricum , sub additione, grex est Abelianus. Omni n, aggregatio matricum invertibilium[2] [3] grex est sub operatione multiplicationis, sed haec non generatim est grex Abelianus: sunt enim A et B quae inter se commutari non possunt. Exempli gratia,
sed
ergo non commutatur[4] cum .
Grex symmetrica
[recensere | fontem recensere]Transformationes figurae quaedam in plano, ut rotatio et reflectio, symmetriae dictae, gregem faciunt. Operatio gregis est compositio: hoc est, si a et b sunt transformationes, a · b est transformatio nova ubi facimus b, dein a. Generatim, compositio non est commutativa.
Si figura est quadrata, nomen huius gregis est grex dihedralis. Haec sunt elementa:
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- 1 2 3
Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove). - ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
- ↑ Sine hac conditione erit monoides(en).
- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Saunders MacLane and Garret Birkhoff, Algebra. New York: Macmillan, 1979.
- David S. Dummit and Richard S. Foote, Abstract Algebra, 3rd edition. Wiley and Sons Inc., 2004.